monumenta.ch > Plinius > sectio 151

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 150
{LIX} in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum. Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi, colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aeris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX luna posse fieri.